Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athena fugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde in Asiam abiit. Postea Plato quidam Sardianus, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit. Tu hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui tam nihili est. Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.
Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athena fugit.
Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit,
inde (is) in Asiam abiit.
Postea Plato quidam Sardianus, … hominem comprehendit
et (Plato) (eum=Licinum) in custodiam Ephesi tradidit.
Cum (Plato) eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset,
Tu hominem investiga,
(ego) quaeso,
(tu) summaque diligentia (eum) vel Romam mitte
(tu) vel Epheso rediens (eum tecum deduc.
(tu) Noli spectare
quanti homo sit.
Parvi enim preti est, qui tam nihili est.
qui tam nihili est.
Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus,
ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.
ρήμα υποκείμενο άμεσο αντικείμενο έμμεσο αντικείμενο κατηγορούμενο υποκείμενο απαρεμφάτου εισαγωγή δευτερεύουσας πρότασης
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.