ΤΕΣΤ ΣΤΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ
ΟΝΟΜΑΤΕΠΩΝΥΜΟ:
ΗΜΕΡΟΜΗΝΙΑ: ΤΑΞΗ – ΤΜΗΜΑ:
Ενότητα 29
Cum Octavianus post victoriam Actiacam Romam rediret, homo quidam ei occurrit corvum tenens; eum instituerat haec dicere: “Ave, Caesar, victor imperator“. Caesaris multum interfuit corvum emere; itaque viginti milibus sestertium eum emit. Id exemplum sutorem quondam incitavit, ut corvum doceret parem salutationem. Diu operam frustra impendebat; quotiescumque avis non respondebat, sutor dicere solebat “oleum et operam perdidi“. Tandem corvus salutationem didicit et sutor, cupidus pecniae, Caesari attulit. Audita salutatione Caesar dixit: “Domi satis salutationum talium audio“. Tum venit corvo in mentem verborum domini sui: “Oleum et operam perdidi“. Ad haec verba Augustus risit emitque avem tanti, quanti nullam adhuc emerat.
Ενότητα 30
Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam vidit sed in Asia continenter vixit. Quam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecerunt, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum. Meruisse vero stipendia in eo bello virtutis fuit; patre imperatore libentissime meruisse pietatis fuit; finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit.
Ενότητα 31
Bello Latino T. Manlius consul nobili genere natus exercitui Romanorum praefuit. Is cum aliquando castris abiret, edixit ut omnes pugna abstinerent. Sed paulo post filius eius castra hostium praeterequitavit et a duce hostium his verbis proelio lacessitus est: “Congrediamur, ut singularis proelii eventu cernatur, quanto miles Latinus Romano virtute antecellat”. Tum adulescens, viribus suis confisus et cupiditate pugnandi permotus, iniussu consulis in certamen ruit; et fortior hoste, hasta eum transfixit et armis spoliavit. Statim hostes fuga salutem petiverunt. Sed consul, cum in castra revertisset, adulescentem, cuius opera hostes fugati erant, morte multavit.
Να αναγνωρίσετε την πτώση των παρακάτω λέξεων και τη συντακτική τους λειτουργία:
tanti 29 |
|
viro 30 |
|
gratulationi 30 |
|
pugna 31 |
|
nobili 31 |
|
verborum 29 |
|
iniussu 31 |
|
cuius 31 |
|
Murenae 30 |
|
morte 31 |
|
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.