ΟΝΟΜΑΤΕΠΩΝΥΜΟ:
ΗΜΕΡΟΜΗΝΙΑ: ΤΑΞΗ – ΤΜΗΜΑ:
Ενότητα 29
Cum Octavianus post victoriam Actiacam Romam rediret, homo quidam ei occurrit corvum tenens; eum instituerat haec dicere: “Ave, Caesar, victor imperator“. Caesaris multum interfuit corvum emere; itaque viginti milibus sestertium eum emit. Id exemplum sutorem quondam incitavit, ut corvum doceret parem salutationem.
Ενότητα 30
Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam vidit sed in Asia continenter vixit. Quam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecerunt, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum. Meruisse vero stipendia in eo bello virtutis fuit; patre imperatore libentissime meruisse pietatis fuit; finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit.
Ενότητα 31
Bello Latino T. Manlius consul nobili genere natus exercitui Romanorum praefuit. Is cum aliquando castris abiret, edixit ut omnes pugna abstinerent. Sed paulo post filius eius castra hostium praeterequitavit et a duce hostium his verbis proelio lacessitus est: “Congrediamur, ut singularis proelii eventu cernatur, quanto miles Latinus Romano virtute antecellat”. Tum adulescens, viribus suis confisus et cupiditate pugnandi permotus, iniussu consulis in certamen ruit; et fortior hoste, hasta eum transfixit et armis spoliavit. Statim hostes fuga salutem petiverunt. Sed consul, cum in castra revertisset, adulescentem, cuius opera hostes fugati erant, morte multavit.
Να αναγνωρίσετε την πτώση των επισημασμένων λέξεων κειμένου και τη συντακτική τους λειτουργία:
Caesaris |
|
quanti |
|
Asiae |
|
felicitatis |
|
stipendiorum |
|
generi |
|
solacio |
|
a duce |
|
cupiditate |
|
castris |
|
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.