ΤΕΣΤ ΣΤΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ
ΟΝΟΜΑΤΕΠΩΝΥΜΟ:
ΗΜΕΡΟΜΗΝΙΑ:
ΤΑΞΗ – ΤΜΗΜΑ:
Στις παρακάτω προτάσεις να γράψετε:
- πώς εισάγονται
- πώς εκφέρονται
- τι είδους είναι
- ακολουθία των χρόνων
- συντακτική λειτουργία
· ό, τι άλλο χρειάζεται για τη συντακτική τους παρουσίαση
34 haec postquam domestici Scipioni rettulerunt
37 ut …salvi esse nequeamus
40 ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur
40 Licet ostendas agmina militum
Eνότητα 34η
Cum Africanus in Literno esset, complurum praedonum duces, forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse eos existimasset, praesidium domesticorumin tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquaverunt et clara voce Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, is fores reserari eosque intromitti iussit. Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt et cupide Scipionis dextram osculati sunt. Cum ante vestibulum dona posuissent, quae homines deis immortalibus consecrare solent, domum reverterunt.
Ενότητα 37η
Ιn eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel casus aliqui subvenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent; sed tantus furor omnes invaserat, ut pugnare cuperent, etsi ego clamabam nihil esse bello civili miserius. Omnia sunt misera in bellis civilibus, sed nihil miserius quam ipsa victoria: ea victores ferociores impotentioresque reddit, ut etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur. Bellorum enim civilium exitus tales sunt semper, ut non solum ea fiant, quae velit victor, sed etiam ut victor obsequatur iis, quorum auxilio victoria parta sit.
Ενότητα 40η
Sulla, occupata urbe , senatum armatus coegerat ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. Cuius voluntati nemo obviam ire audebat; solus Quintus Mucius Scaevola augur de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. Quin etiam cum Sulla minitans ei instaret, dixit is Sullae: “Licet mihi ostendas agmina militum, quibus curiam circumsedisti; licet mortem miniteris, numquam tamen ego hostem iudicabo Marium. Etsi senex et corpore infirmo sum, semper tamen meminero urbem Romam et Italiam a Mario conservata esse.
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.