προτάσεις 3

Οκτ 20097

Ενότητα 36η

Manius Curius Dentatus maxima frugalitate utebatur, quo facilius divitias contemnere posset. Die quodam samnitium legati ad eum venerunt. Ille se in scamno assidentem apud focum et ex ligneo catillo cenantem eis spectandum praebuit. Samnitium divitias contempsit et Samnites paupertatem eius mirati sunt. Nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, ut eo uteretur, vultum risu solvit et protinus dixit: “Supervacaneae, ne dicam ineptae, legationis ministry, narrate Samnitibus Manium Curium Dentatum malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem; et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse.

 

Ενότητα 40η

Sulla, occupata urbe , senatum armatus coegerat ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. Cuius voluntati nemo obviam ire audebat; solus Quintus Mucius Scaevola augur de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. Quin etiam cum Sulla minitans  ei instaret, dixit is Sullae: “Licet mihi ostendas agmina militum, quibus curiam circumsedisti; licet mortem miniteris, numquam tamen ego hostem iudicabo Marium. Etsi senex et corpore infirmo sum, semper tamen meminero urbem Romam et Italiam a Mario conservata esse.


Ενότητα 41η

Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem , proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo ineptae, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut viri antiqui, sed sic loquere, ut viri aetatis nostrae; atque id quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria et in pectore: “tamquam  scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum”.

 

Να γράψετε για ττις προτάσεις  που έχουν επισημανθεί :

·         πώς εισάγονται

·         πώς εκφέρονται

·         τι είδους είναι

·         ακολουθία των χρόνων

·         συντακτική λειτουργία

 

 

 

Αφήστε μια απάντηση



Αλλαγή μεγέθους γραμματοσειράς
Αντίθεση
Μετάβαση σε γραμμή εργαλείων