Philosophi mundum censent regi numine deorum;
putant eum esse quasi communem urbem
et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem;
ex quo illud natura consequitur ,
ut communem utilitatem nostrae anteponamus.
Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt,
sic vir bonus
et sapiens
et legibus parens
consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae.
Nec magis vituperandus est proditor patriae .
quam proditor communis utilitatis, propter suam utilitatem et salutem
aut communis salutis desertor
Ex quo fit,
ut laudandus is sit,
qui pro re publica cadat,
quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.