Eνότητα 34η

Σεπ 200926

Cum Africanus in Literno esset, complurum praedonum duces, forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse eos existimasset, praesidium domesticorumin tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquaverunt et clara voce  Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, is fores reserari eosque intromitti iussit. Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt et cupide Scipionis dextram osculati sunt. Cum ante vestibulum dona posuissent, quae homines deis immortalibus consecrare solent, domum reverterunt.

Cum Africanus in Literno esset,

complurum praedonum duces  forte salutatum ad eum venerunt.

Tum Scipiopraesidium domesticorumin tecto conlocavit.

cum (Scipio) se ipsum captum venisse eos existima(vi)sset,

Quod ut praedones animadverterunt,

abiectis armis ianuae (praedones) appropinquaverunt

et clara voce  Scipioni (praedones) nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse.

Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt,

is fores reserari eosque intromitti iussit.

Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt

et cupide Scipionis dextram (praedones) osculati sunt.

Cum ante vestibulum dona (praedones) posuissent,

quae homines deis immortalibus consecrare solent,

domum (praedones) reverterunt.

Αφήστε μια απάντηση



Αλλαγή μεγέθους γραμματοσειράς
Αντίθεση
Μετάβαση σε γραμμή εργαλείων