Haec est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest: tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit diligere eum, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt tum inellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Hoc est quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem : « Tum intellexi, quos fidos amicos habuissem, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre poteram.
Haec est tyrannorum vita,
in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest:
tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt;
nullus locus amicitiae eis est.
Nescio (ego) enim
quis possit diligere eum …aut eum,
quem metuat,
a quo se metui putet.
Coluntur (tyranni) tamen simulatione dumtaxat ad tempus.
Quodsi forte, (tyranni) ceciderunt
tum inτellegitur,
quam fuerint inopes amicorum.
ut fit plerumque,
quam (tyranni) fuerint inopes amicorum.
Hoc est
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem :
« Tum (ego) intellexi,
quos fidos amicos(ego) habuissem,
quos infidos (ego) (habuissem)
cum iam neutris gratiam referre (ego) poteram.
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.