Nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent non videant, aut ea, quae vident, dissimulent: qui spem Catilinae molllibus sententiis aluerunt coniurationemque confirmaverunt; quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo indendit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur.
Nonnulli sunt in hoc ordine,
qui aut ea non videant,
quae imminent
(qui) (=nonnulli) aut ea dissimulent:
quae (nonnulli) vident,
qui spem Catilinae molllibus sententiis aluerunt
coniurationemque (=nonnulli) confirmaverunt;
quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, crudeliter et regie id factum esse dicerent.
si in hunc animadvertissem,
Nunc intellego neminem tam stultum fore, neminem tam improbum (fore),
si iste in Manliana castra pervenerit,
quo indendit,
qui non videat coniurationem esse factam,
qui non fateatur.
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.