Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem , proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo ineptae, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut viri antiqui, sed sic loquere, ut viri aetatis nostrae; atque id quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria et in pectore: “tamquam scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum”.
Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt;
non Sicanorum aut Pelasgorum… sed aetatis suae verbis (Curius et Fabricius et Horatii ) utebantur.
qui (=Sicani et Pelasgi) primi (qui) coluisse Italiam dicuntur,
proinde quasi cum matre Evandri nunc (tu) loquaris,
Tu autem …sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris,
quod neminem scire atque intellegere (tu) vis,
quae (tu) dicas.
Quin, homo ineptae, (tu) taces,
ut (tu) consequaris,
quod (tu) vis?
Sed antiquitatem tibi placere (tu) dicis,
quod honesta et bona et modesta (antiquitas) sit.
Sic ergo (tu) vive,
ut viri antiqui (vivebant/vixerunt),
sed sic (tu) loquere,
ut viri aetatis nostrae (loquuntur);
quod a C. Caesare scriptum est,
atque id …(tu) habe semper in memoria et in pectore:
“tamquam scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum”.
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.