Λατινικά κείμενο


Ενότητα 49η

Οκτ 200912

Porcia, Bruti uxor, cum viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad eam obiurgandam venit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia “non est hoc” inquit “temerarium factum meum, sed certissimum indicium amoris mei erga te tale consilium molientem: experiri enim volui, quam aequo animo me ferro esse interemptura, si tibi consilium non ex sententia cessisset”.

 

cum (Porcia) viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset,

Porcia, Bruti uxor, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit

eoque (Porcia) velut forte elapso se vulneravit.

 

 Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad eam obiurgandam venit,

quod (Porcia) tonsoris praeripuisset officium.

 

Cui secreto Porcia inquit

“non est hoc” “temerarium factum meum, sed certissimum indicium amoris mei erga te tale consilium molientem:

 (ego) experiri enim volui, quam aequo animo me ferro esse interemptura,

quam aequo animo me ferro esse interemptura,

 si tibi consilium non ex sententia cessisset”.

 

ρήμα υποκείμενο άμεσο αντικείμενο έμμεσο αντικείμενο κατηγορούμενο υποκείμενο απαρεμφάτου  εισαγωγή δευτερεύουσας πρότασης

 

 

Ενότητα 28η

Οκτ 200912

Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athena fugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde in Asiam abiit. Postea Plato quidam Sardianus, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit. Tu hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui tam nihili est. Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.

 

Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athena fugit.

 

Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit,

inde (is) in Asiam abiit.

 

Postea Plato quidam Sardianus, … hominem comprehendit

et (Plato) (eum=Licinum) in custodiam Ephesi tradidit.

Cum (Plato)  eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset,

 

Tu hominem investiga,

(ego) quaeso,

(tu) summaque diligentia (eum) vel Romam mitte

(tu) vel Epheso rediens (eum tecum deduc.

 

(tu)  Noli spectare

quanti homo sit.

 

Parvi enim preti est, qui tam nihili est.

qui tam nihili est.

 

Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus,

ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.

 

ρήμα υποκείμενο άμεσο αντικείμενο έμμεσο αντικείμενο κατηγορούμενο υποκείμενο απαρεμφάτου  εισαγωγή δευτερεύουσας πρότασης

Ενότητα 48η

Σεπ 200926

Cerva alba eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam  dono data erat. Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere, quae utilia factu essent. Si quid durius ei videbatur, quod imperandum militibus esset, a cerva sese monitum esse praedicabat. Ea cerva quodam die  fugit et perisse credita est. Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse, Sertorius eum iussit tacere; praeterea  praecepit  ut eam postero die repente in eum locum emitteret, in quo ipse cum amicis futurus esset. Postridie eius diei Sertorius admissis amicis in cubiculum  suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, quae perisset, ad se reverti. Cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset, admiratio magna orta est.

 

Cerva alba eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam  dono data erat.

 

Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere,

quae utilia factu essent.

quae utilia factu essent.

 

Si quid durius ei videbatur,

quod imperandum militibus esset,

(Sertorius) a cerva sese monitum esse praedicabat.

 

Ea cerva quodam die  fugit

et (cerva) perisse credita est.

Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse,

Sertorius eum iussit tacere;

praeterea  (Sertorius) praecepit 

ut (aliquis) eam postero die repente in eum locum emitteret,

ut (aliquis) eam postero die repente in eum locum emitteret,

 in quo ipse cum amicis futurus esset.

 

Postridie eius diei Sertorius admissis amicis in cubiculum  suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, …, ad se reverti.

quae perisset,

 

Cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset,

admiratio magna orta est.

 

ρήμα υποκείμενο εννοούμενο υποκείμενο υποκείμενο απαρεμφάτου άμεσο αντικείμενο έμμεσο Αντικείμενο κατηγορούμενο ποιητικό αίτιο

 

 

 

 

Eνότητα 34η

Σεπ 200926

Cum Africanus in Literno esset, complurum praedonum duces, forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse eos existimasset, praesidium domesticorumin tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquaverunt et clara voce  Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, is fores reserari eosque intromitti iussit. Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt et cupide Scipionis dextram osculati sunt. Cum ante vestibulum dona posuissent, quae homines deis immortalibus consecrare solent, domum reverterunt.

Cum Africanus in Literno esset,

complurum praedonum duces  forte salutatum ad eum venerunt.

Tum Scipiopraesidium domesticorumin tecto conlocavit.

cum (Scipio) se ipsum captum venisse eos existima(vi)sset,

Quod ut praedones animadverterunt,

abiectis armis ianuae (praedones) appropinquaverunt

et clara voce  Scipioni (praedones) nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse.

Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt,

is fores reserari eosque intromitti iussit.

Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt

et cupide Scipionis dextram (praedones) osculati sunt.

Cum ante vestibulum dona (praedones) posuissent,

quae homines deis immortalibus consecrare solent,

domum (praedones) reverterunt.

Eνότητα 46η

Ιούλ 200916

Philosophi mundum censent regi numine deorum; eum esse putant quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo  illud natura  consequitur , ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salute singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae. Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem. Ex quo fit, ut laudandus is  sit, qui pro re publica  cadat, quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.

Philosophi mundum censent regi numine deorum;

 eum esse putant quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem;

ex quo  illud natura  consequitur ,

 ut communem utilitatem nostrae anteponamus.

 Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt,

sic vir bonus et sapiens et legibus parens consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae.

 Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis,    aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem.

Ex quo fit,

 ut laudandus is  sit,

 qui pro re publica  cadat,

quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.

 

Ενότητα 47η

Ιούλ 200916

Iulia,  Augusti filia, mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat.  Hac re audita Augustus voluit filiam deterrere quominus id faceret. Eo consilio aliquando repende intervenit oppressitque ornatrices,. Etsi super vestem earum deprehendit canos, tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliis sermonibus tempus extraxit , donec induxit  mentionem aetatis. Tum  interrogavit filiam,utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva. Cum illa respondisset “ego , pater, cana esse malo”, mendacium illi pater obiecit : “Non dubito quin calva esse nolis. Quid ergo non times ne istae te calvam faciant?

 

Iulia,  Augusti filia, mature habere coeperat canos,

quos legere secrete solebat. 

Hac re audita Augustus voluit filiam deterrere

quominus id faceret.

Eo consilio aliquando repende intervenit

oppressitque ornatrices

 Etsi super vestem earum deprehendit canos,

tamen Augustus dissimulavit eos vidisse

et aliis sermonibus tempus extraxit ,

donec induxit  mentionem aetatis.

Tum  interrogavit filiam,

utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva.

Cum illa respondisset

 ego , pater, cana esse malo”,

mendacium illi pater obiecit :

Non dubito

quin calva esse nolis.

Quid ergo non times

ne istae te calvam faciant?

Ενότητα 45η

Ιούλ 200916

Caesar ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis persuadet ut ad Ciceronem epistulam deferat. Curat et providet ne, intercepta epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur. Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris mittit. Legatum monet ut, si adire non possit, epistulam ad amentum tragulae adliget et intra castra abiciat. In litteris scribit se cum legionibus celeriter adfore. Gallus, periculum, veritus, constituit ut tragulam mitteret. Haec casu ad turrim adhaesit et tertio post die a quodam milite conspicitur et ad Ciceronem defertur. Ille epistulam perlegit militesque adhortatur ut salutem sperent.

 

Caesar ex captivis cognoscit

quae apud Ciceronem gerantur

quantoque in periculo res sit.

 Tum cuidam ex equitibus Gallis (Caesar)  persuadet

ut ad Ciceronem epistulam (quidam ex equitibus Gallis) deferat.

(Caesar)  Curat

 et (Caesar)  providet

ne, intercepta epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur.

Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris (Caesar)  mittit.

Legatum (Caesar)  monet

 utepistulam ad amentum tragulae (legatus) adliget

 et  (ut) intra castra (legatus) abiciat.

si adire non (legatus) possit,

In litteris (Caesar)  scribit se cum legionibus celeriter adfore.

 Gallus, periculum veritus, constituit

 ut tragulam (Gallus) mitteret.

 Haec casu ad turrim adhaesit

et tertio post die a quodam milite (haec) conspicitur

et ad Ciceronem (haec) defertur.

Ille epistulam perlegit

militesque (ille) adhortatur

ut salutem (milites) sperent.

Ενότητα 44η

Ιούλ 200916

 Haec est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest: tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit diligere eum, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt tum inellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Hoc est  quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem : « Tum intellexi, quos fidos amicos habuissem, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre poteram.

 

Haec est tyrannorum vita,

in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest:

tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt;

nullus locus amicitiae eis est.

 Nescio (ego)  enim

quis possit diligere eum …aut eum,

quem metuat,

a quo se metui putet.

Coluntur (tyranni) tamen simulatione dumtaxat ad tempus.

 

 

Quodsi forte, (tyranni) ceciderunt

tum inτellegitur,

 

quam fuerint inopes amicorum.

ut fit plerumque,

quam  (tyranni) fuerint inopes amicorum.

Hoc est 

quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem :

« Tum (ego)  intellexi,

quos fidos amicos(ego)   habuissem,

quos infidos  (ego)  (habuissem)

cum iam neutris gratiam referre (ego)  poteram.

Ενότητα 43η

Ιούλ 200916

Num ad hostem veni et  captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui potuisti populari hanc terram quae te  genuit atque  aluit? Non tibi ingredienti  fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto  et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: «intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique”? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; Nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum: at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.

 

Num ad hostem (ego) veni

et  (num) captiva in castris tuis (ego) sum?

In hoc me longa vita et infelix senecta traxit,

ut primum exsulem deinde hostem te (ego) viderem?

 Qui (tu) potuisti populari hanc terram

 quae te  genuit

atque  (quae) te aluit?

Non tibi ingredienti  fines patriae ira cecidit?

Quamvis infesto  et minaci animo (tu) perveneras,

Cur tibi non succurrit:

cum in conspectu Roma fuit,

«intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique”?

Ergo ego nisi peperissem,

 Roma non oppugnaretur;

 

Nisi filium (ego) haberem,

libera in libera patria (ego) mortua essem.

Ego nihil iam pati possum

nec diu miserrima (ego) futura sum:

at contra hos…aut immatura mors aut longa servitus manet.

 si pergis,

Ενότητα 42η

Ιούλ 200916

Nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae  imminent non videant, aut ea, quae vident,  dissimulent: qui spem  Catilinae molllibus sententiis aluerunt coniurationemque  confirmaverunt; quorum auctoritatem  secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo indendit, neminem  tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur.

Nonnulli sunt in hoc ordine,

qui aut ea non videant,

quae  imminent

(qui) (=nonnulli)  aut ea dissimulent:

quae (nonnulli) vident, 

qui spem  Catilinae molllibus sententiis aluerunt

coniurationemque  (=nonnulli) confirmaverunt;

quorum auctoritatem  secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, crudeliter et regie id factum esse dicerent.

si in hunc animadvertissem,

 

Nunc intellego neminem  tam stultum fore, neminem tam improbum (fore),

 si iste in Manliana castra pervenerit,

quo indendit,

qui non videat coniurationem esse factam,

qui non fateatur.

« Παλιότερα άρθρα


Αλλαγή μεγέθους γραμματοσειράς
Αντίθεση
Μετάβαση σε γραμμή εργαλείων