Cerva alba eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam dono data erat. Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere, quae utilia factu essent. Si quid durius ei videbatur, quod imperandum militibus esset, a cerva sese monitum esse praedicabat. Ea cerva quodam die fugit et perisse credita est. Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse, Sertorius eum iussit tacere; praeterea praecepit ut eam postero die repente in eum locum emitteret, in quo ipse cum amicis futurus esset. Postridie eius diei Sertorius admissis amicis in cubiculum suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, quae perisset, ad se reverti. Cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset, admiratio magna orta est.
Cerva alba eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam dono data erat.
Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere,
quae utilia factu essent.
quae utilia factu essent.
Si quid durius ei videbatur,
quod imperandum militibus esset,
(Sertorius) a cerva sese monitum esse praedicabat.
Ea cerva quodam die fugit
et (cerva) perisse credita est.
Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse,
Sertorius eum iussit tacere;
praeterea (Sertorius) praecepit
ut (aliquis) eam postero die repente in eum locum emitteret,
ut (aliquis) eam postero die repente in eum locum emitteret,
in quo ipse cum amicis futurus esset.
Postridie eius diei Sertorius admissis amicis in cubiculum suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, …, ad se reverti.
quae perisset,
Cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset,
admiratio magna orta est.
ρήμα υποκείμενο εννοούμενο υποκείμενο υποκείμενο απαρεμφάτου άμεσο αντικείμενο έμμεσο Αντικείμενο κατηγορούμενο ποιητικό αίτιο
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.