Num ad hostem veni et captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui potuisti populari hanc terram quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: «intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique”? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; Nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum: at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.
Num ad hostem (ego) veni
et (num) captiva in castris tuis (ego) sum?
In hoc me longa vita et infelix senecta traxit,
ut primum exsulem deinde hostem te (ego) viderem?
Qui (tu) potuisti populari hanc terram
quae te genuit
atque (quae) te aluit?
Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit?
Quamvis infesto et minaci animo (tu) perveneras,
Cur… tibi non succurrit:
cum in conspectu Roma fuit,
«intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique”?
Ergo ego nisi peperissem,
Roma non oppugnaretur;
Nisi filium (ego) haberem,
libera in libera patria (ego) mortua essem.
Ego nihil iam pati possum
nec diu miserrima (ego) futura sum:
at contra hos…aut immatura mors aut longa servitus manet.
si pergis,
Αφήστε μια απάντηση
Για να σχολιάσετε πρέπει να συνδεθείτε.